라틴어 문장 검색

moenia et munitiones urbium et oppidorum;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:12)
Ne moretur longius in una urbe aut oppido.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:36)
Numerus civium et capita censu, urbium et oppidorum amplitudo tabulis excipi possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:3)
Pagi, oppida, urbes, vici, comitatus, scholae publicae, Washingtonii nomen sibi sumere gestiebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.47)
quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt delubris distinctam spatiisque communibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:3)
praesidio ibi relicto Cnidus - nomen propter alteram in Asia urbem quam oppidum notius - vi capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 306:1)
Sint isti quibus licentia scilicet conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae mercatura florent restringantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:21)
simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent.
(카이사르, 내란기, 2권 20:4)
Qua in regione, pulcherrimas multas urbes, et oppida, partim incendit, partim diruit, partim expugnavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.53)
agyllina ex urbe de Caere oppido.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6521)
nam et pervastavit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit, et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes, sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 411:2)
Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent adiectis donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 601:1)
Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:2)
nec te, quamquam Senoniae caput es, inter haec dubia subtraxeris intentionibus medendis Aquitanorum, quia minimum refert, quod nobis est in habitatione divisa provincia, quando in religione causa coniungitur, his accedit, quod de urbibus Aquitanicae primae solum oppidum Arvernum Romanorum 2 reliquum partibus bella fecerunt, quapropter in constituendo praefatae civitatis anti-stite provincialium collegarum deficimur numero, nisi metropolitanorum reficiamur assensu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 3:1)
Tamen cunctari in oppidis Campaniae, quonam modo urbem ingrederetur, an obsequium senatus, an studia plebis reperiret anxius:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION